- ACHAEUS
- I.ACHAEUSDux seu Praetor Seleuci, Antiochi filii, quem ultus, regnum invasit, ab Antiocho occisus. Polyaen l. 4.II.ACHAEUSEretrius Poeta tragicus, Paulo iunior Sophocle. floruit Olymp. 82. Pythodori, et Pythoridis fil. qui cum 43. vel secundum alios, 30. vel. 24. fecerit fabulas, semel duntaxat vicit. Inter alias, eius est: Κύκνος; nam sic apud Athenaeum pro Κύκλος scribi debere, observatum Turnebo et Casaubono. Eiusdem Μοῖρα, Athenaeo l. 7. Fuit et alter Achaeus, Syracusanus iunior, qui et ipse Tragoedias decem scriptitavit. Suidas. Vide et Diog. Laert. qui Achaei cuiusdam mentionem facit, in vitâ Menedemi. Achaei quoque historici meminit Pindari scholiastes in od. 7. Olymp. Videndum autem, an idem sit Α᾿χαιος`, quem cum Pherecyde iungit Arati Scholiastes quô locô de Hyadibus tractat, atque Achaeum 4. Hyades statuisse ait. At alius puto Α᾿ρχαῖος, cuius historicum opus celebrat Nicandri Scholiastes in Theriacâ. Nsi magis placet, alterutrôlocô esse librarii vitiô peccatum.III.ACHAEUSRex Lydiae, cum nova tributa a populo vellet extorquere, in factione populari suspensus est, pedibus sursum versum erectis, et capite in aquas Pactoli demislô. Ovid. in Ibin.More vel increas capti suspensus Achaei,Qui miser auriferâ teste pependit aquâ.IV.ACHAEUSZuthi fil. homicidiô per imprudentiam perpetratô, in Laconicam profugit, et effecit, ut qui ibi habitabant, Achaei dicerentur. Strabo. l. 8.V.ACHAEUSfluv. qui se in Pontum Euxinum exonerat. Arrian. in Periplô.VI.ACHAEUSpuer quidam, qui Hippatinum, Syracusiorum tyrannum, a militiâ revertentem, ac bene potum, de stupro se sollicitantem, alium quendam esse existimans, in tenebris interfecit. Parthenius in AmatoriisVII.ACHAEUSqui Callicon cognomine, Vir fingularis stultitiae, fictile vas pulvinaris locô capiti supponebat: verum quia duritie eius offendebatar, paleis implevit, ut mollius cubaret. Eustath. in Odyss. X.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.